monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.247 > sectio 3 > csg456.18 > bnf10439.131 v > VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , V. VALERIANO V̅· S̅· SENATOR P̅P̅O̅. (a. 535/536) <<<     >>> VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 536/537)

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)

1 Quamvis abunde sufficiant quae rerum domini ingenita pietate praeceperunt, interminationes tamen importunis et fatuis adhibita districtione geminamus, ut qui nequeunt erubescere, saltem se contineant per timorem.2 quis enim de sua praesumptione gratuletur, quando famam perditurus est qui interdicta temptaverit? retundatur ambitio caeca cupientum: proterva refrenetur audacia: qui lucrum de malo quaerit, poena proposita terreatur: qui honorem per nefanda desiderat, amissa potius opinione turbetur.3 Additur etiam quod nostris temporibus sceleratae pecuniae non valebunt nec culpam suam redimit, qui se reum esse cognoscit.4 iniquis fraudibus non patebit occasio: persequimur, non vendimus excedentes.5 ubi iam, male capientes, spem habebitis, quando vobis et rerum domini et vestri iudices comminantur? vos tamen, quos ad publicas amministrationes pervenire nostra fecit electio, de actionum honestate confidite, quia vos nulla venalitas excludit, si probitas continuerit actionis.6 Publicis utilitatibus servite fixi, quando vos nulla privata damna concutient.7 reddite hanc vicissitudinem iudicio meo, ut qui vos nullo proprio suffragio gravari feci, studeatis in vobis mea facta laudari.8 praefixum itaque tempus a rerum dominis noveritis esse servandum, ita tamen, ut ea, quae vobis pro publica utilitate decreta sunt, providere ac solvere debeatis.
Cassiodorus HOME